독서 중.



.....Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum,quem voluissent. Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebaturBarabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “ Quem vultis dimittamvobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ”.  Sciebat enim quod perinvidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “ Nihiltibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ”.  Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterentBarabbam, Iesum vero perderent.
Respondens autem praeses ait illis: “ Quemvultis vobis de duobus dimittam? ”. At illi dixerunt: “ Barabbam! ”. Dicit illis Pilatus: “ Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ”.Dicunt omnes: “ Crucifigatur! ” Ait autem: “ Quid enim mali fecit? ”.At illi magis clamabant dicentes: “ Crucifigatur! ”.
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret,accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “ Innocens ego sum a sanguinehoc; vos videritis! ”.  Et respondens universus populus dixit: “ Sanguiseius super nos et super filios nostros ”. Tunc dimisit illis Barabbam;Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.....







.....cum futurus sit in gentem magnam acrobustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae? Namelegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viamDomini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia,quae locutus est ad eum”. Dixit itaque Dominus: “Clamor contraSodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non;sciam”. Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabatcoram Domino. Et appropinquans ait: “Numquid vere perdes iustum cumimpio? Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes etnon parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? Absita te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicutimpius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”.
Dixitque Dominus: “Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in mediocivitatis, dimittam omni loco propter eos”.  Respondensque Abraham ait:“Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.  Quid, siforte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinqueuniversam urbem?”. Et ait: “Non delebo, si invenero ibi quadragintaquinque”. Rursumque locutus est ad eum: “Si forte inventi fuerintibi quadraginta?”. Ait: “Non percutiam propter quadraginta”. 
“Ne,quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerinttriginta?”. Respondit: “Non faciam, si invenero ibi triginta”.  “Ecce,ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti?”. Dixit: “Non interficiam propter viginti”.  “Obsecro, inquit, neirascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibidecem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”. Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est inlocum suum.......







ipse autem respondens dixit eis: “ Nonvidetis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem,qui non destruetur ”.




by 瑞菜 | 2017/03/10 20:07 | 이 남자가 사는 법 | 트랙백 | 덧글(1)

트랙백 주소 : http://zuina.egloos.com/tb/6107661
☞ 내 이글루에 이 글과 관련된 글 쓰기 (트랙백 보내기) [도움말]
Commented at 2017/03/10 20:12
비공개 덧글입니다.

:         :

:

비공개 덧글

◀ 이전 페이지          다음 페이지 ▶